пятница, 30 апреля 2010 г.

Pugna porcorum

Pugna porcorum
Patrono
Porcianorum
P. Porcius
Poeta
Prosperitatem precatur plurimam.
Postquam publice Porci putamur ; praestantissime patrone, placuit Porcorum pugnam poemate pangere, potissime proponendo pericula pinguium praelatorum : pugnant pigriter pusillanimes praelati propter pinguedinis pondus, porro potentius Porcelli pauca proceritate perpoliti : propterea placeat precor puerile poema perlegere Porcorum Porcellorumque pugnam propositionibus pictam paribus, peripraepostere.
¬
Proditur patronus Porcianorum,
Primordialibus punctis.
¬Res Inamoena Caret Affectu. Laeta Decorem
Omnimode Aspirat Bellula Habe Ergo Rata :
¬Proditur Poeta.
¬Plura Latent Animo Caelata, Et non Temeranda
Indiciis Ullis, Scilicet hoc Volui.

Praecelsis proavis pulchre, prognate patrone,
Pectore prudenti pietateque praedite prisca,
Prseter progeniem, praeter praeclara parentum
Praelia pro patria, pro praesulibusque peracta,
Pleraque pro popuio proprio perfecta potenter
Pellucens probitate, potentique prosperitate,
Proposito praesente petens plerumque peritos,
Proptereaque probas philomusos, persequerisque
Parnasso potos, precio precibusque poetas :
Postquam percepi puerile placere poema
Praecipue propter praescripta prooemia pugna
Porcorum, placuit parvara praefigere pugnse
Pageliam, porci prodentem proprietates
Plausibiles pinguem patronum promeruisse
Pectore pinguiculo, pol promeruisse poetam
Pingui Porcorum pingendo poemata pugnam.

Propositiones Pugnae.
¬Porcus pistorum pergunt prosternere pugna
Porcelli, pasti planti per pervia prata.

PUGNA
PORCORUM
¬PER
¬P. PORCIUM
POETAM.
¬ Plaudite Porcelli Porcorum pigra propago.
Progreditur, plures Porci pinguedine pleni.
Pugnantes pergunt, pecudum pars prodigiosan
Perturbat pede petrosas plerumque plateas,
Pars portentose populorum prata profanat,
¬Pars pungit populando potens, pars pluirima plagis
Prsetendit punire pares, prostemere parvos.
Primo Porcorum preefecti pectore piano,
Pistorum Porci prostant pinguedine pulchri,
Pugnantes prohibent Porcellos ponere poenas
Praesumunt pravis : porro plebs pessima pergit
Protervire prius, post profligare potentes.
' Proconsul pastus pomorum pulte perorat
Proelia pro pecude parva prodesse, proinde
Protervire parum patres persaepe probasse
Porcorum populo pacem pridem placuisse
Perpetuam, pacis promptae praeconia passim
Pro praecone piae pacis per pondera plura
Proponente preces, prudens pro plebe patronus
Porcus praegrandis profert placidissima pacta.
' Pacisci placeat Porcis, per praelia prorsum
Plurima priscorum perierunt pascua patrum.

Комментариев нет: